Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed cum mater puellae parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores quos in enitendo tulisset munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet, Oro te, inquit, mulier, sine eam totam integram matrem
esse filii sui.Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse ac statim a sese abiecisse? aluisse in utero sanguine suo nescio quid quod non videret, non alere nunc suo lacte quod videat, iam viventem, iam hominem, iam matris officia inplorantem?
An tu quoque, inquit, putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam venustiores naevulos, non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse?