Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum. Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quae alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas arborem laetam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terrae suco deperisse.
Quae, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum, bene ingeniatis primordiis inchoatum, insitivo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? praesertim si ista quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serva aut servilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est, [*](et si improha, Damté.) si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est;
nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est adhiberi solet.Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo?
Id hercle ipsum est quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere.
Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur:
non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est; addidit enim hoc de suo:
- οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς,
- Οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα
- Πέτραι τʼ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής,
quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.
- Hyrcanaeque admorunt ubera tigres,