Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Itaque omnes omnino res quae sensus hominum movent, τῶν πρός τι esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque
videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, [*](cernantur, Skutsch.) non apud sese, unde profecta sunt.Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.
Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.