Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.
Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;
Hecuba est ad Ulixen dicens:
- Τὸ δʼ ἀξίωμα, κἂν κακῶς λέγῃ, τὸ σὸν
- Νικᾷ· λόγος γὰρ ἔκ τʼ ἀδοξούντων ἰὼν
- Κἀκ τῶν δοκούντων αὐτός, οὐ ταὐτὸν σθένει
Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:
Bene, sicuti dixi, Ennius;
- Haéc tu etsi pervérse dices, fácile Achivos fléxeris;
- Nám opulenti cúm locuntur páriter atque ignóbiles,
- Éadem dicta eadémque oratio aéqua non aequé valet.
sed ignobiles tamen et opulenti ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι neque omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.
De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.
Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur;
id ferme significat quasi quaesitores et consideratores.
Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit.