Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
ELEGANS homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii, non laudis fuit.
Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus. Ex quo libro verba haec sunt: Avaritiam omnia vitia habere putabant; sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;[*]((avarus) laudabatur, L. Müller; is audiebat avarus, Bährens.)
ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.