Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est: Nam vita, inquit, humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.

Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis.

QUANDO ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi, parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias; velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu [*](secessu, Juretus.) vespertina ambulatione solus ambulans, considerabam qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina varietas.