Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: Vestiri,
inquit, in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia adplicabat, crassator vocabatur.Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est: Nam vita, inquit, humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.
Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis.
QUANDO ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi, parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias; velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu [*](secessu, Juretus.) vespertina ambulatione solus ambulans, considerabam qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina varietas.
Quod genus est praepositio pro. Aliter enim dici videbam pontifices pro conlegio decrevisse, aliter quempiam testem introductum
pro testimonio dixisse, aliter M. Catonem in Originum quarto: Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto: Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare arbitrabar; nam varietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam.
Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.
Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;
Hecuba est ad Ulixen dicens:
- Τὸ δʼ ἀξίωμα, κἂν κακῶς λέγῃ, τὸ σὸν
- Νικᾷ· λόγος γὰρ ἔκ τʼ ἀδοξούντων ἰὼν
- Κἀκ τῶν δοκούντων αὐτός, οὐ ταὐτὸν σθένει
Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:
Bene, sicuti dixi, Ennius;
- Haéc tu etsi pervérse dices, fácile Achivos fléxeris;
- Nám opulenti cúm locuntur páriter atque ignóbiles,
- Éadem dicta eadémque oratio aéqua non aequé valet.
sed ignobiles tamen et opulenti ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι neque omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.
De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.
Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur;
id ferme significat quasi quaesitores et consideratores.
Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit.
Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese
putant, sed ita pati adficique quasi videant vel audiant, eaque ipsa quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus his uti verbis debeat quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse usum tradunt: οὐ μᾶλλον οὕτως ἔχει τόδε ἢ ἐκείνως ἢ οὐθετέρως. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur.Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.
Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit. Utrique enim σκεπτικοί, ἐφεκτικοί, ἀπορητικοί dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa dicunt fieri, quas φαντασίας appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt.
Itaque omnes omnino res quae sensus hominum movent, τῶν πρός τι esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque
videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, [*](cernantur, Skutsch.) non apud sese, unde profecta sunt.