Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.
Verba sunt Sabini ex libro luris Civilis secundo: Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur.
Item alio capite: Qui alienum tacens [*](alienum quid iacens, Dig. xlvii. 2. 43. 4.) lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit, sive nescit.
Haec quidem sic, in eo quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis.
Sed meminisse debemus, secundum ea quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo ut furtum fiat adnitente.