Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me [*](me added by Hertz.) esse, si dicerem librum scriptum De Negotiositate, aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.

Nihil erat prorsus quod

aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si [*](velut si, Skutsch.) ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti multiiuga dicimus et multicolora et multiformia.

Sed non minus inlepide ita diceretur quam si interpretari voce una velis πολυφιλίαν aut πολυτροπίαν aut πολυσαρκίαν.