Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάς dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.
Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est. Populabundus, inquit, agros ad oppidum pervenit, quod scilicet significat cum agros popularetur, non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, cum populantem ageret vel cum imitaretur.
Sed inquirentibus nobis quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae populabundus et errabundus et laetabundus et ludibundus multorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλως hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum
esset demonstrare, ut laetabundus is dicatur qui abunde laetus sit, et errabundus, qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.