Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.
Ea verba, sicuti dixi conposita, haec sunt: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.
Cursus igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo, eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus.