Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec ego, inquit, admonui, non ut C. Graccho vitio darem,—dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit,—sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis [*](oratoris, Eussner.) et gestibus plauderetis; si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt.

Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.

SIMPLICISSIMA suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo Annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet.

Ea verba, quae scripsit, haec sunt: Eundem Romulum dicunt, ad cenam

vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: Romule, si istud omnes homines faciant, vinum vilius sit. His respondit: immo vero carum, si quantum quisque volet bibat; nam ego bibi, quantum volui.

De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est.

LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.

Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.