Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

cui Crono cognomentum fuit, Nullum, inquit, verbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici

videri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit.

At cum ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum videri potest quam ambigue; ambigui enim verbi natura illa esse debuit, ut qui id diceret duo vel plura diceret. Nemo autem duo vel plura dicit, qui se sensit unum dicere.

Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.

APUD Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio virum, legebatur oratio C. Gracchi In P. Popilium.

In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.

Ea verba, sicuti dixi conposita, haec sunt: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.

Cursus igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo, eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus.

Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius

petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent.

Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset, Inspicite, inquit, penitus quid efficiant verba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui vestrum, an sit ulla huiusce sententiae gravitas aut gratia: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.

Cui enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et quod temere repudiaveris, temere repudiasse dicaris?

At si, opinor, inquit, ita scriptum esset: Quae vos per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini;

si ita, inquit, diceretur, gravior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis;