Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? Ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi. Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt.
Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere.
VERBA sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est: Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur. Item hoc addidit:
Qui mentitur, inquit, fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est.
Item hoc quoque super eadem re dicit: Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non.
Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.
Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.
CHRYSIPPUS ait omne verbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo vel plura accipi possunt. Diodorus autem,
cui Crono cognomentum fuit, Nullum, inquit, verbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici
videri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit.At cum ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum videri potest quam ambigue; ambigui enim verbi natura illa esse debuit, ut qui id diceret duo vel plura diceret. Nemo autem duo vel plura dicit, qui se sensit unum dicere.
Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.
APUD Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio virum, legebatur oratio C. Gracchi In P. Popilium.
In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.
Ea verba, sicuti dixi conposita, haec sunt: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.