Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Cum autem usus et mos sermonum is sit, ut ita et nunc loquamur, ut plerique veterum locuti sunt: multam dixit et multa dicta est, non esse abs re putavi notare quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto Originum verba haec sunt: Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et
in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
ELEGANS homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii, non laudis fuit.
Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus. Ex quo libro verba haec sunt: Avaritiam omnia vitia habere putabant; sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;[*]((avarus) laudabatur, L. Müller; is audiebat avarus, Bährens.)
ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.
Postea elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit: Crassus, inquit, erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus.