Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
NON in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est Romanae disciplinae dignitas inviolabilis.
Appi namque illius Caeci filia, a ludis quos
spectaverat exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam doleret: [*](doleret suggested by Hosius; diceret, MSS.) Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? Certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam, inquit, reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.
OMNIUM fluminum quae in maria qua imperium Romanum est fluunt, quam Graeci τὴν εἴσω θάλασσαν
appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius.Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.
Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non extat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.
Quibus modis habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint vocabula.
VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: frons, subsidia,
cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alae, turres.Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum qui de militari disciplina scripserunt.
Tralata autem sunt ab ipsis rebus quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.
Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus.
VETERES GRAECOS anulum habuisse in digito accepimus sinistrae manus qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos.