Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem.

Quaeri enim solitum aput philosophos, φύσει τὰ ὀνόματα sint ἢ θέσει.

In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum:

Vos, inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos quibuscum sermocinamur intendimus. At contra cum dicimus nos, neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu, ego et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei quam significat non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.

Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.

AVARUS non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in undetricesimo. Avarus enim, inquit, appellatur, qui avidus aeris est. Sed in ea copula e littera, inquit, detrita est.

Item locupletem dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est qui multas possessiones teneret.