Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet.

haec medius fidius sola verba: nudari ac deligari et virgas expediri iubet tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas.

Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.