Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Animum hercle
meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur;velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet.
haec medius fidius sola verba: nudari ac deligari et virgas expediri iubet tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas.
Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.
Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque [*](crepitumque, γ, CiC.) plagarum audiebatur, nisi haec: civis Romanus sum! Hac [*](hac se, CiC.) commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur.