Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:
- Atque atque accedit muros Romana iuventus;
cui significationi contrarium est quod itidem a veteribus dictum est, deque.
Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim [*](statim, γ B; factum, QZ.) factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est: [*](statim est, Hosius, reading both statim and factum and inserting ubi.)
- sic omnia fatis
- In peius ruere ac retro sublapsa referri;
- Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
- Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
- Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa quae suprema appellatur deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.