Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.
Neque inmerito aestimatum. Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.
Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factoque: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli [*](duelli, Kronenberg.) aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent.