Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Atqui Cato De Re Rustica: Fundus, inquit, eo in loco habendus est, ut et [*](fundus ut et, not in Cato.) oppidum prope [*](validum prope, Cato.) amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.
Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis, Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt:
- Praeterea radit vox fauces saepe, facitque
- Asperiora foras gradiens arteria clamor.
Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum qui navibus veherentur, sed et scaphas quoque nantes progressas dicit. Verba ipsa de scaphis posui: Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.
Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.
Neque inmerito aestimatum. Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.
Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factoque: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli [*](duelli, Kronenberg.) aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent.
responderunt neutrum sese eligere, sed posse qui adtulissent utrum mallent relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum.
M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum
altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.
TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et [*](seniorum et, added by Thysius; Lipsius deleted iuniorum.) iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum iuniores supraque eum annum seniores appellasse.
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.
ATQUE particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias
quasdam potestates habet non satis notas, nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:
- Atque atque accedit muros Romana iuventus;
cui significationi contrarium est quod itidem a veteribus dictum est, deque.
Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim [*](statim, γ B; factum, QZ.) factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est: [*](statim est, Hosius, reading both statim and factum and inserting ubi.)
- sic omnia fatis
- In peius ruere ac retro sublapsa referri;
- Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
- Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
- Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa quae suprema appellatur deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.
TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, [*](sint, Lion; sunt, MSS. (Z omits).) quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque [*](buceta, MSS.; bucera, Paris ed. of 1536.) in ea terra gigni pascique solita sint complurima.
Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima multam, quae appellatur suprema institutam in dies singulos duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni.