Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi; nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti praefiscine et praefiscini, proclivi et proclive atque alia item multa hoc genus varie dixerunt; die pristini quoque eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod vulgo pridie dicitur, converso compositionis ordine, quasi pristino die. Atque item simili figura die crastini dicebatur, id erat crastino die.

Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, die [*](die, Skutsch; diem, ω.) perendini dicunt.

Sed ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione Contra Furium die proximi dixit, die quarto autem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quod nudius quartus nos dicimus, in his versibus:

  1. Nuper die quarto, ut recordor, et certe
  2. Aquarium urceum unicum domi fregit.
Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de praeterito dicamus, diequarte autem de futuro.