Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est.
Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; quando concepta fuerint, nefas. Dienoni praetor dicit, non die nono.
Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.
Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania, quae Mevia inscribitur:
- Díes hic sextus, cúm nihil egi: [*](edi, Pontanus.) diequarte Moriár fame.
Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.