Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

PLATO, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque dixit.

Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, verae philosophiae ignarus, inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neve inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur.

Verba ipsa super hac re Platonis ex libro qui appellatur Gorgias scripsi, quoniam vertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea: φιλοσοφία γάρ τοί ἐστιν,

ὦ Σώκρατες, χαρίεν, ἐάν τις αὐτοῦ μετρίως ἅψηται ἐν τῇ ἡλικίᾳ· ἐὰν δὲ περαιτέρω τοῦ δέοντος ἐνδιατρίψῃ, διαφθορὰ τῶν ἀνθρώπων.

ἐὰν γὰρ καὶ πάνυ εὐφυὴς ᾖ καὶ πόρρω τῆς ἡλικίας φιλοσοφῇ, ἀνάγκη πάντων ἄπειρον γεγονέναι ἐστίν, ὧν χρὴ ἔμπειρον εἶναι τὸν μέλλοντα καλὸν κἀγαθὸν καὶ εὐδόκιμον ἔσεσθαι ἄνδρα.