Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Plebem autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, plebes vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt.

Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit.

Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos [*](sive quod ad singulos, supplied by J. F. Gronov.) sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons [*](frons, δ.) rogatio est.