Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?

Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: Σὺ δὴ μὴ λέγε, ὡς γέγονε τοῦτο πολλάκις, ἀλλʼ ὡς οὕτω προσήκει γίγνεσθαι· οὐ γάρ, εἴ τι πώποτε μὴ κατὰ τοὺς νόμους ἐπράχθη, σὺ δὲ

τοῦτο ἐμιμήσω, διὰ τοῦτο ἀποφύγοις ἂν δικαίως, ἀλλά πολλῷ μᾶλλον ἁλίσκοιο· ὥσπερ γάρ, εἴ τις ἑάλω, σὺ τοῦτα [*](ἐκείνων προήλω, σὺ τάδʼ,Demos.) οὐκ ἂν ἔγραψας, οὕτως, ἐὰν σὺ νῦν δίκην δῷς, ἄλλος οὐ γράψει.

Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.

Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium; et quantum ista omnia differant.

QUAERI audio quid lex sit, quid plebisscitum, quid rogatio, quid privilegium.