Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia de Artemisia; deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.

ARTEMISIA Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae

fidem.

Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae [*](provinciae, Lipsius; pr. Gr(a)ece, ω; pr. Cariae, Thysius.) praefectus σατράπην Graeci vocant.