Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam cum Thesea, inquit, inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque:
postea tamen infert:
- quid Thesea, magnum
- Quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est,
- sedet aeternumque sedebit
- Infelix Theseus.
Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si
Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos ?Item in his versibus errasse Vergilium dicit:
- Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
- Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
- Ultus avos Troiae, templa intemerata [*](et temerata, Virg.) Minervae.
Confudit, inquit, et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim,
quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.
Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.
Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.
Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.