Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Uxorem si
amisit, flamonio decedit.Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est.
Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit;
funus tamen exequi non est religio.
Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; alias seorsum aiunt observitare,
veluti est quod venenato operitur
et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas,
nisi [*](nisi, added by Scaliger.) quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,
cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.