Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Unde haec ferme sunt, quae commeminimus:
Equo Dialem flaminem vehi religio est;
item religio est [*](item est, added by Hertz.) procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur?
item iurare Dialem fas numquam est;
item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
Ignem e flaminia, id est flaminis
Dialis domo, nisi [*](nisi in, Lipsius.) sacrum efferri ius non est;vinetum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti.