Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare.

Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.

Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet.

Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur.

Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est;

sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum,

Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.

Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.

Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit.

Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit.

Uxorem si

amisit, flamonio decedit.