Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

vel illud quale est quod idem Plinius in decimo

libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum qui [*](quisquis, Plin.) ederit linguas avium et conloquia interpretaturum.

Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data, nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus.

Sed id quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum.

Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Ἀρχύτας Ταραντῖνος, τὰ ἄλλα καὶ μηχανικὸς ὤν, ἐποίησεν περιστερὰν ξυλίνην πετομένην· ὁπότε καθίσειεν, οὐκέτι ἀνίστατο. μέχρι γὰρ τούτου---

Cum partim hominum qua ratione veteres dixerint.

PARTIM hominum venerunt plerumque dicitur, quod significat pars hominum venit, id est quidam homines. Nam partim hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti cum partim hominum dici potest, id est cum quibusdam

hominibus et quasi cum quadam parte hominum.

M. Cato in oratione De Re Floria ita scripsit: Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit [*](subreptitavit, early editors.) e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat.

Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.