Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Vergilius quoque, si quis animum
adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:Elegantissime duo verba ista divisit;
- Frigidus agricolam si quando continet imber,
- Multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
- Maturare datur.
namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, maturari potest; per serenas, quoniam tempus instat, properari necessum est.
Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius praemature factum id dicitur quam mature, sicuti Afranius dixit in togata, cui nomen est:
- Adpetis dominátum demens praémature praécocem,
in quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non ; est enim casus eius rectus non praecoquis, sed praecox.
De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volucri columbae.
LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse
Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est:accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus [*](animalibus, Plin.) laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.
Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum [*](guttur, Plin.) chamaeleontis si uratur ligno quod appellatur robur, imbres et tonitrus fieri , idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur.
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium.