Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: Mature, inquit, est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.
Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.
Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
Vergilius quoque, si quis animum
adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:Elegantissime duo verba ista divisit;
- Frigidus agricolam si quando continet imber,
- Multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
- Maturare datur.
namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, maturari potest; per serenas, quoniam tempus instat, properari necessum est.
Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius praemature factum id dicitur quam mature, sicuti Afranius dixit in togata, cui nomen est:
- Adpetis dominátum demens praémature praécocem,
in quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non ; est enim casus eius rectus non praecoquis, sed praecox.
De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volucri columbae.
LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse
Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est:accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus [*](animalibus, Plin.) laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.