Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.
Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum incisis significatus est.
In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est: Carthaginienses sextum de foedere decessere. Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum.
Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur: tertium quartumque.
Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
ARISTOTELES philosophus memoriae tradidit, mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam, eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem numerum ait esse rarissimum.
Sed et divo Augusto imperante qui temporum eius historiam scripserunt ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse; matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu
Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.