Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur;

nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.

Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto sunt: Aliud est quarto praetorem fieri et quartum; quod quarto locum adsignificat ac tres ante factos, quartum tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit:

  1. Quintus pater quartum fit consul,
et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet consul tertium aut tertio, extremas litteras non scripsit.