Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Exinde, his scientiae studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia
naturae procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί.Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant qua philosophari discant.
Alius ait hoc me primum doce, item alius hoc volo, inquit, discere, istud nolo; hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.
Est etiam, inquit, pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.