Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.

Is, libro inspecto, ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum.

Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens,

set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita est: Credo ego inimicos meos hoc dicturum. Inimicos dicturum, inquit, non dicturos; videturne ea ratione positum esse aput Gracchum dicturum,