Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle quod explicavit dicere maluit quam explicuit, quod esse iam usitatius coeperat.
Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam De inperio Cn. Pompei habuit: Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.
Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.
SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit Κέρας Ἀμαλθείας.
Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas Cornum Copiae.
In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat;
poscebat autem illa nimium quantum.