Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici
Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate.Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle quod explicavit dicere maluit quam explicuit, quod esse iam usitatius coeperat.
Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam De inperio Cn. Pompei habuit: Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.
Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.
SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit Κέρας Ἀμαλθείας.