Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum
scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius De Amicitia primo.
Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum De Amicitia componeret. Et cetera quidem quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque;
hunc autem locum de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum, strictim atque cursim transgressus est, neque ea quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit.