Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώτερον, ἤδη καὶ ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος τούτου πρὸς τ ὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει· ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος.
quoque indulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit: Ἡ καλουμέιν χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτο ἔστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι.
Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: Has , inquit, parvitates rerum et has omnes
officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas.Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. Hac, inquit, fini ames, tamquam forte fortuna et osurus; hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus.
Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus, in libro Περὶ Ψυχῆς primo, verbis his ita scripsit: Χείλων ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέγοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρόν, ἠρώτησεν, εἰ μηδένα δίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι ταῖς φιλίαις ἀπεχθείας.
Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
ANTONIUS rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque iste [*](iste, Falster; ista, ω.) utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres.
Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in oratione M. Tullii,
quam Pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit—sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit, qui autem , is retinet alienun; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset — Crispum sane,
inquit, agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo
inmutati, ut sententiae fides salva esset.Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum utrubique servari postulat. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur.