Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores sunt, [*](sint, Cicero.) tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna
accident, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput [*](capitis causa, β; de capite, codd. of Cie.) agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae venia dari possit.Cum agetur, inquit, aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus.