Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.
Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia. [*](temperantia, ς; pacientia, ω.; parcitnoia, J . F. Gronov. )
INTER labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse:
stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus, tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore.
Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens attigisset, πολλάκις, inquit, ἐξ ἡλίου εἰς ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων.