Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.

Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.

Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia. [*](temperantia, ς; pacientia, ω.; parcitnoia, J . F. Gronov. )

INTER labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse:

stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus, tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore.

Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens attigisset, πολλάκις, inquit, ἐξ ἡλίου εἰς ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων.

Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit.

In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.

Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.

AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.

Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.

Introivit provinciae praeses et cum eo pater;

assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.

Allata una sella est, quae in erat, atque dum aliae , apposita est. Invitavit Taurus patrem uti sederet.