Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod igitur [*](igitur, J. F. Gronov; dicitur, ω..) dies certus
praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit [*](ubi venit, omitted by R.) inde uti iam pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum est.Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiae, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt; inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae, [*](initiae, Lambecius; induitiae, Fleckeisen; inviae, ω..) hoc est initus atque introitus.
Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.
INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram,
et haec ego, inquit, super irascendo sentio;