Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.
Satis enim est, eiusmodi facere demonstrationemn, quod genus Graeci τύπους magis et ὑπογραφὰς quam ὁρισμοὺς vocant.
Indutiarum autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus.
Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.
Indutias sic dictas , quasi tu dicas inde uti iam.