Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit. Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum;
item alio in loco, indutiae sunt, inquit, belli feriae.
Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.
Nam neque pax est indutiae— bellum enim manet, pugna cessat—neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiae sunt.
Quid enim dicemus, si indutiis mensum
aliquot factis in oppida castris concedatur? Nonne tum quoque indutiae sunt?Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?
Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.
Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita [*](subdita, J. F. Gronov; sub vita (vitae, R), ω..) lenioris.
Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt.
Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.