Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset:
Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro De Poetis primo:
- Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
- Scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
- Et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate:
Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi , quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit. Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum;